De Admirandis, Pag. 39
 
Vanini, De Admirandis

/p. 39/ Alex. – Quemadmodum es omnium bonarum

artium felicissimus alumnus, ita es earum facillimus

et liberalissimus administrator. I. C. – Missa

faciamus ista. Audesne hunc nostrum

ignem elementi nomenclatura donare? Alex. –

Minime. Est enim pauperrimus, pabulique

indigus, pro quo comparando evagatur,

quoque deficiente et ipse quoque deficit

et praemoritur. Elementum autem est opulentissimum

rerum principium. Praeterea ad generationis comitia

elementa accedunt, a quibus noster ignis

quam longissime abest, exterius enim evocat,

exsiccat, dividit ac qualitates ad summum

deducit; in generatione autem intus omnia

revocantur, humido opus est, ut partes in

unum conglobentur, miscentur qualitates mutuoque

se frangunt. I. C. Quem igitur statuis ignem

elementum?

Alex. – Qui inter aërem et Lunae

coelum residet. I. C. – At cur oculis non se obijcit

nostris, si desuper est et corpus lucidum? Alex. –

Ob sui raritatem, quam ob causam nec aër

ipse videtur. I. C. – Nugae, nam sidera rara sunt, alioquin

solares radios non exciperent et ad Terram transmitterent,

prospiciuntur tamen, licet sint in maiori

distantia. Aër non videtur, non ob sui raritatem,

sed quia medium est ad videndum, quare extremum

esse nequit: insuper luce caret et colore,

quare nullam visui sui potest praebere

speciem. Ignis autem et propter lucem deberet

conspici in nocte et propter colorem in die.

Alex. – Si rarus non esset. I. C. – At enimvero

translucidus cum sit ignis, deberet emittere radios,

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum